Accueil > à Paris > Tracts, déclarations

Peregrinatur Foetiditas Sua

vendredi 13 septembre 1996.
 

Cette version a été faxée au Vatican

version française : Sa Puanteur voyage

Crescunt grunnitus populi, et gallica respublica nobis liquidam mixturam rursus ministrat in qua thuribulorum lacrimogenerumque fumi coalescunt. Tametsi historici demonstrant Chlodoveum Regem anno MCCXLIX * baptizari non posse, magni nationis atque divinitatis cambellani id pro nihilo ducunt : inserere in Durocortori baptisterium traditionem Galliae ut maximae natu filiae Ecclesiae, per Luciferum, ecce futura ! Eligite temere annum, quod ita sacrabitis ut vulgus concurrat ! Semper enim commemorationes sunt fraudes in quibus respublicae fictam necessitatem condunt.

MMDXLVI : Rulhus civis sanctam regiarum sacrarum ampullam fregit. MMDCCXLIX : Galli quidam identitatis domesticae documenta sua ac tricolor vexillum inflammant.

Chlodoveus Rex, metoecus secundae vel tertiae stirpis, Gallicae identitatis conditor Fronte Domestico habitur.

Imitantes minutissimum tunicarum sinum, Dei milites monasterii Barrolici sunt iidem ac Sancti Inquisitores, carnifices Amerindianorum, impulsores Noctuae Sociorum seditionis, benedicentes Versallicas hyaenas, obsignatores cum Mussolino pactionem Laterani, adjutores Francistae faecis, laudatores, ut Vojtyla Avus et Theresa Anus, Americae Latinae dictatoriarum rerum.

Oecumenicam faciem Ecclesia tantum profitetur cum ejus potestas fluit. Nam ut clericorum tyrannis quae, doctrina et armis, odium populi Judaei propagavit, ista senum phallocratia sexuum inaequalitatem, servitudinem, laborem pro mercede comprobavit et semper rebelles insectata est. Quae perpetuo omnia regere nisa est et exemplum aliis exterminatoribus fuit. Spiritus flans e Vaticano nihil unquam aliud nisi spiritus belli sacri fuit. Opus dei, a Franci cane conditum, in reipublicae oeconomiaeque cardinibus satellites collocat. Ecclesia profecto maffia est, ceteris excellens quod rempublicam quamdam tenet, et ducem, omnium patronum exemplar.

Aqua benedicta ebrei se colligant in valetudinariis ubi abortus faciuntur. Sobriores, fortasse, eorum Americae consobrini medicos interficiunt. Immo contra Poloni, vomitis tiarae fanaticis, rursus promulgant jus abortionis, quam Vaticanus nationis stragem habet.

Prohibens autem praeservativum, Vojtyla est nocens criminum contra humanitatem. Tam ridiculus quam turpis, in Africa sexus palliola coram populo urere jussit.

MMDCCXLIX : Lustiger architunicatus Luminum philosophiam viam ad stalinista ergastula esse pronuntiat.

MMDXLVI : Dechristianizanda est humana societas ! MMDCXXIV : Communardi illam laicam necessitatem resumunt. MMDCLVIII : Laicitas tandem efficitur. Nunc clericalia artificia contendunt ad laicitatem occultandam ut principium libertatis eam assimilando novae religioni. Ista ideologia efficit ut maffiosam aemulationem complurium religiosarum nefariarum societatum expediat. Catholica ecclesia scit futurum fuisse ut hodie in Europa, si respublicae non ei adessent, ad mediocris sectae gradum contraheretur.

Ubicumque stat homo et incenduntur ejus ingenium libidinesque, religiones connexionem hominis et sacrorum semper abjecere. Quotiens homo facultates suas amplificare et novum rerum horizontem aperire cupit, religiones hunc caelo quodam dogmatibus interdictionibusque obstructo obtegere festinant. Tum humana sacrarum necessitas, saepissime abdita, erumpit, sed aberrat ad fides atque artes inter quas immundissimas est sectarum multiplicatio. Irrationalis res, cui nulla vis resistere potest, sub specie pessima, deformi, retrograda emergit. Quibus impetibus animi Roma utitur, trahens animas allectas mystica effusione ad charismaticam agitationem quae in America Latina efficit ut omnes rebelliones in re messiana pro libertate sitas frangat.

In armis ad nocendum rei liberalis, optima tela christianae caritatis et humanitariae fidei conservare debent socialia instituta ubi peccant pauperes quod divitibus non satis gratias habent.

Religiosarum fraudum igitur apparatus semper uti potest. Islamicae religionis partes, actae in quibusdam gentibus, hic agi incipiunt, cum Chiracus Praeses pontificali legato obsequatur, decessori suo missam celebret et proponat juniora scrutorum catholicorum orbis terrarum proxima aestate Lutetiam conventura esse, civibus vectigal pendentibus.

Religio, "ista morbus animi terribilis", ut Taslima Nasreena scripsit, immo cunctae religiones sunt sectae quae perfecere ut foetore sanguinearum Dei cloacarum animos perfunderent. Atheismus, Donatiani Sadi, Paulinae Leonis, Benjaminis Pereti, in optimam significationem accipitur cum sinit homines tandem adultos et conscios vitae eventorum fieri.

Nobis vobisque sit gaudium et fervida ratio affirmandi universum ab inutili notione Dei liberum.

Idibus septembriis MMDCCXLIX

Lutetiae Circulus superrealistae societatis

et viae Pernellae Alchimisti.

* Annos non dinumeramus a Nazareno bufone nato, sed ab Urbe condita.